- PHILOLOGIA
- PHILOLOGIAquae aliter Grammatice; una ex partibus Polymathiae, cuius reliquae partes sunt, Mathesis et Logica. Significat qutem Polymathia illum disciplinarum orbem, quae ante Philosophiam addisci solent. Vide Philonem Iudaeum, Quintilianum l. 1. Clementem in Strom. libris. Origenem in Philocalia, Synesium in Dione etc. Porphyrius de his omnibus apud Ioh. Tzetzem Histor. Chil. 11. sect. 377.Δευτέρως δὲ ἐγκύκλια μαθήματα καλοῦνται.Ὁ κύκλος τὸ συμπέρασμα πάντων τῶ μαθημάτων.Γραμματικῆς, Ῥητορικῆς, αὐτῆς φιλοσοφίας,Καὶ τῶ τεσσάρων δὲ τεχνῶν τῶ ὑπ᾿ αὐτὴν κειμένων,Τῆς` ἀριθμούσης, μουσικῆς, καὶ τῆς γεωμετρίας,Καὶ τῆς οὐρανοβάμονος αὐτῆς ἀςτρονομίας,Ἐγκύκλια μαθήματα δευτέρως ταῦτα πάντα,Ω῾ς ἔγραψε Πορφύριος κτλ.Secundo autem circulares disciplinae vocantur.Circulus enim conclusio est omnium disciplinarum;Grammatices, Rbetorices, ipsius Philosophiae,Et quatuor Artium sub ipsa positarum,Arithmetices, Musices, Geometriae,Et quatuor Artium sub ipsa positarum,Circulares disciplinae secundo hae omnes sunt:Ut scripsit Porphyrius etc.Dispescitur vero Philologia in duas parte, quarum prior continet Artes sermonis formatrices, Grammaticam, scil. Rhetoricen, et Artem Metricam: Posterior historias enarrans, Geographiam, Chronographiam, Genealogiam et Historiam pragmaticam sive proprie dictam, complectitur: de quibus omnibus accurate agentem adi Gerh. Ioh. Vossium lib. de Philol. Elogium eius apud Erasmum in Origenis vita tale est: Si quis dicat, Grammatices professionem nihil habere memorabile: sciat, olim senile et arduum fuisse negotium. Nec enim a Doctore tantum exspectabatur declinationum, coniugationum et constructionum ratio; sed praeter sermonis elegantiam, praeter plurimorum Auctorum lectionem, praeter antiquitatu et omnium historiarum notitiam, requirebatur Poetices, Rhetorices, Dialectices, Arithmetices et Cosmographiae Musicesque notitia. Minore negotiô tres Iuris Doctores absolveris, quam unum Grammaticum, qualis fuit Aristarchus apud Graecos, apud Latinos Servius ac Donatus. Eandem omne ponere studiorum fundamentum, pulere Fabius l. 1. c. 4. asserit: Grammatice: aiens, plus habet operis, quam ostentationis; et nisi ea fundamenta aliarum Artium feliciter ieceris, corruet quidquid superstruxeris. Nimirum ut aedificare volentibus prior est fundamenti cura, proxima autem structurae; ita etiam seres habet in doctrinarum studiis. Fundamentum autem ponit literatura, sive varia eruditio: quam Philologiam dicimus, vel etiam grammaticen. Quod nomen nunc contemptui est, sed insipientibus: qui nesciunt plus habere momenti in recessu, quam promittat in fronte. Alioqui non de hac Arte scripsissent Ter. Varro et Iulius Caesar: ille disciplinarum omnium cognitione nulli secundus; hic rerum gestarum magnitudine facile princeps. Vide quoque supra Eruditi, et infra Polymathia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.